Haller's Concordance: ADFLICTIO
- benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio Pr. 10:22
- vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus Eccl. 1:14
- dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus Eccl. 1:17
- unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima Eccl. 4:8
- infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus Eccl. 4:16
- omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio Eccl. 8:6
- his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est Eccl. 12:12
- visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum Wis. 3:2
- haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae Jer. 25:32
- haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit Ezec. 7:5