Haller's Concordance: CONVENIUNT
- volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur Sir. 27:10
- et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis Mk. 7:1
- et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos Mk. 10:1
- et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores Mk. 14:53
- respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil Jn. 18:20
- et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt Rom. 1:28