Haller's Concordance: CONVERSA
- vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua Ex. 7:15
- quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. Esther 9:22
- tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi Isa. 60:5
- ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena Jer. 2:21
- HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum Lam. 1:8
- fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta est Ezec. 26:2
- secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum 1 Ma. 1:42
- at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est 2 Ma. 8:5
- haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Jn. 20:14
- dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister Jn. 20:16