Haller's Concordance: CONVERSATIONEM
- sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere Wis. 15:12
- ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam Sir. 18:21
- ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum Sir. 38:14
- audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam Gal. 1:13
- deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris Eph. 4:22
- conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis 1 Pet. 2:12
- similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant 1 Pet. 3:1
- considerantes in timore castam conversationem vestram 1 Pet. 3:2
- sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem 1 Pet. 3:16