Haller's Concordance: ADFLICTIONES
- et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi Dt. 28:60
- et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala Dt. 31:17
- postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum Dt. 31:21
- quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras Ps. 44:24
- qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos Ps. 71:20