Haller's Concordance: CONVERTATUR
- excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum Isa. 6:10
- numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat Ezec. 18:23
- si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti Ezec. 33:9
- quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro Joel 2:14
- et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum Jonas 3:8
- quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus Jonas 3:9
- miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem Jas. 4:9