Haller's Concordance: CONVERTE
- accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum 2 Par. 18:33
- audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis 2 Esd. 4:4
- Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium. Esther 13:17
- Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde. Esther 14:11
- Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam Ps. 35:17
- Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Ps. 80:3
- Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Ps. 80:7
- Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Ps. 80:19
- converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos Ps. 85:4
- converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro Ps. 126:4
- haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum Jer. 6:9
- audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus Jer. 31:18
- converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio Lam. 5:21
- tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt Mt. 26:52