Haller's Concordance: CONVERTENTUR
- memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum Tob. 2:6
- recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium Ps. 22:27
- tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es Ps. 56:9
- sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur Sir. 37:2
- haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur Sir. 39:32
- omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur Sir. 40:11
- omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem Sir. 41:13
- reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem Isa. 10:21
- si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam Isa. 10:22
- et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem Isa. 34:9
- et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus Isa. 35:10
- propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos Jer. 15:19
- hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur Osee 8:13
- convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani Osee 14:7
- propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel Mic. 5:3
- et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae Mic. 5:4
- et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur 2 Tim. 4:4