Haller's Concordance: CONVERTERE
- et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo 1 Ki. 22:18
- voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere Job 5:1
- convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem Ps. 13:4
- convertere ad Deum et relinque peccata tua Sir. 17:21
- quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae Isa. 63:17
- et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda Jer. 3:7
- si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis Jer. 4:1
- convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius Bar. 4:2
- convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua Osee 14:1
- quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi Gal. 1:7