Haller's Concordance: CONVERTI
- nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester Lev. 19:4
- recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua Ps. 119:59
- non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem Sir. 5:8
- non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti Osee 11:5
- quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti 2 Ma. 5:4
- et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt Acts 14:15
- scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum Jas. 5:20
- melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 2 Pet. 2:21