Haller's Concordance: ADFLICTUS
- quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis 1 Ki. 13:6
- flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi Job 30:25
- adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam Ps. 38:6
- evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei Ps. 38:8
- et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos Ps. 106:32
- credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis Ps. 116:10
- bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua Ps. 119:71
- adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum Ps. 119:107
- callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno Pr. 22:3
- simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus Wis. 18:11
- AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies Lam. 3:49
- et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est Jonas 4:1