Haller's Concordance: COPH
- coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis Ps. 37:34
- fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius Ps. 111:9
- phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria Ps. 112:9
- coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate Ps. 145:18
- coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam Pr. 31:28
- COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam Lam. 1:19
- COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum Lam. 2:19
- COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis Lam. 3:55
- COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus Lam. 3:56
- COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas Lam. 3:57
- COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis Lam. 4:19