videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore Gen. 6:5
paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus Gen. 6:6
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci Gen. 8:21
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc Gen. 20:5
neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Dt. 9:5
circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius Dt. 10:16
mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis Dt. 28:67
cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem Dt. 29:19
cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus Dt. 30:1
quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti 1 Ki. 17:28
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae 1 Ki. 25:31
dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 3 Ki. 4:29
cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac 3 Ki. 8:38
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris 3 Ki. 9:4
dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini 4 Ki. 12:4
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 1 Par. 29:17
Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat 1 Par. 29:18
respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos Tob. 6:8
nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum Jud. 10:8
consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus Ps. 7:9
sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus Ps. 19:14
desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper Ps. 21:2
tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me Ps. 25:17
consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione Ps. 33:11
dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius Ps. 36:1
et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui Ps. 37:4
evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei Ps. 38:8
iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa Ps. 40:10
numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordisPs. 44:21
os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias Ps. 49:3
processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordisPs. 73:7
consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum Ps. 73:26
qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit Ps. 78:72
et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis Ps. 81:12
erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae Ps. 101:2
confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae Ps. 119:7
hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt Ps. 119:111
laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo Ps. 150:4
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui Pr. 3:3
ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui Pr. 4:21
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam Pr. 6:32
liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui Pr. 7:3
labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur Pr. 10:21
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia Pr. 14:30
qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordisPr. 15:32
qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum Pr. 17:20
exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum Pr. 21:4
qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem Pr. 22:11
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua Pr. 24:12
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius Eccl. 7:7
laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium Eccl. 11:9
egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius Cant. 3:11
diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum Wis. 1:1
benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor Wis. 1:6
ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet Wis. 9:3
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordisSir. 27:7
non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium Sir. 30:16
iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas Sir. 30:23
exultatio animae et cordis vinum moderate potatum Sir. 31:36
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem Sir. 38:19
cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis Sir. 40:2
conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem Sir. 40:7
det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos Sir. 50:25
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes Isa. 9:9
et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius Isa. 10:12
canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel Isa. 30:29
propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui Isa. 57:17
ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis Isa. 65:14
in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi Jer. 3:17
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii Jer. 4:19
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante Jer. 7:24
et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis Jer. 9:14
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt Jer. 11:8
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est Jer. 13:10
et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis Jer. 14:14
inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum Jer. 15:16
sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat Jer. 16:12
peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum Jer. 17:1
qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus Jer. 18:12
haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini Jer. 23:16
dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum Jer. 23:17
non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius Jer. 23:20
usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui Jer. 23:26
non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea Jer. 30:24
audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius Jer. 48:29
arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus Jer. 49:16
THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum Lam. 3:65
defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster Lam. 5:15
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri Bar. 1:22
et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi Ezec. 11:5
superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrae exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram Abd. 1:3
circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur 2 Ma. 3:17
progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur Mt. 12:34
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit Mt. 19:8
et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi Mk. 3:5
quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud Mk. 10:5
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant Mk. 16:14
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui Lk. 1:51
bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur Lk. 6:45
at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se Lk. 9:47
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordisActs 2:46
paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui Acts 8:22
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino Acts 11:23
propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis Rom. 1:24
sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est Rom. 2:29
fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem Rom. 10:1
occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est 1 Cor. 14:25
nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis 2 Cor. 2:4
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus 2 Cor. 3:3
inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis Eph. 1:18
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum Eph. 4:18
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo Eph. 6:5
servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum Col. 3:22
vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordisHeb. 4:12
sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 1 Pet. 3:4
et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine. Man. 1:11
et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde. 4 Esd. 5:21
o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis. 4 Esd. 8:6
quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi: 4 Esd. 10:31