Haller's Concordance: CORE
- Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan Gen. 36:5
- isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core Gen. 36:14
- dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae Gen. 36:16
- hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau Gen. 36:18
- filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri Ex. 6:21
- filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum Ex. 6:24
- ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben Num. 16:1
- locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei Num. 16:5
- hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum Num. 16:6
- dixitque rursum ad Core audite filii Levi Num. 16:8
- dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim Num. 16:16
- praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram Num. 16:24
- ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen Num. 16:40
- fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core Num. 16:49
- huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt Num. 26:9
- et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum Num. 26:10
- ut Core pereunte filii illius non perirent Num. 26:11
- pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri Num. 27:3
- filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core 1 Par. 1:35
- porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma 1 Par. 2:43
- filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius 1 Par. 6:22
- filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core 1 Par. 6:37
- Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 1 Par. 9:19
- divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph 1 Par. 26:1
- hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari 1 Par. 26:19
- porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum 2 Par. 20:19
- Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum 2 Par. 31:14
- vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt Jude 1:11