Haller's Concordance: CORONA
- et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur Ex. 30:4
- fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari Ex. 37:27
- dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te Pr. 4:9
- mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit Pr. 12:4
- corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia Pr. 14:24
- corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur Pr. 16:31
- corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui Pr. 17:6
- non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum Pr. 27:24
- timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis Sir. 1:11
- corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum Sir. 1:22
- corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei Sir. 25:8
- in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano Sir. 50:13
- pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim Isa. 28:3
- in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui Isa. 28:5
- gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis Isa. 61:10
- et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62:3
- dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae Jer. 13:18
- cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus Lam. 5:16
- ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes Ezec. 24:17
- et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad orientem Ezec. 43:17
- itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi Phil. 4:1
- quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 1 Th. 2:19
- in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 2 Tim. 4:8
- et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret Apoc. 6:2
- et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim Apoc. 12:1