Haller's Concordance: CORONAE
- et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos 1 Ki. 23:26
- filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai 1 Par. 2:54
- vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino Isa. 28:1
- et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo Domini Zach. 6:14
- et similitudines lucustarum similes equis paratis in proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et facies earum sicut facies hominum Apoc. 9:7
- et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas. 4 Esd. 5:42