Haller's Concordance: CORPORIBUS
- veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus Gen. 47:18
- et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus 2 Esd. 9:37
- parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus Pr. 19:29
- Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. Dan. 3:27
- et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis Nah. 3:3
- semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 2 Cor. 4:10
- et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti? 4 Esd. 7:100