Haller's Concordance: ADFLIGERE
- nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester Lev. 25:17
- veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos Judg. 16:5
- nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere Ps. 105:15
- numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino Isa. 58:5
- quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum Jer. 25:29