Haller's Concordance: CORREPTIONEM
- vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi Jud. 11:5
- convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea Pr. 1:23
- in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius Wis. 1:9
- impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt Wis. 3:10
- non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae Wis. 16:6
- ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem Sir. 8:6
- qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam Sir. 19:5
- qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum Sir. 21:7
- peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem Sir. 32:21
- et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis 1 Ma. 14:34
- obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri 2 Ma. 6:12
- et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis 2 Ma. 7:33
- haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 1 Cor. 10:11
- hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita Tit. 3:10
- correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam 2 Pet. 2:16