Haller's Concordance: CORRUET
- iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius Pr. 11:5
- ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia Pr. 11:14
- qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt Pr. 11:28
- qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona Pr. 28:10
- beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum Pr. 28:14
- qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur Pr. 29:25
- et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum Isa. 8:21
- agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat Isa. 24:20
- Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur Isa. 31:3
- et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius Jer. 50:32
- qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis Ezec. 6:12
- et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet Ezec. 38:20
- Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. Dan. 11:19
- et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam Osee 4:5
- tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui Hab. 1:11