Haller's Concordance: CREANS
- haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam Isa. 42:5
- et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu Isa. 43:1
- ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester Isa. 43:15
- formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec Isa. 45:7
- quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius Isa. 45:18
- quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius Amos 4:13