Haller's Concordance: CREATA
- tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae Jud. 16:17
- laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt Ps. 148:5
- prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo Sir. 1:4
- non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum Sir. 10:22
- ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi Sir. 24:14
- o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius Sir. 37:3
- bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala Sir. 39:30
- ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt Sir. 39:35
- occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium Sir. 40:1
- super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus Sir. 40:10
- nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea Isa. 48:7
- quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt Col. 1:16
- dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt Apoc. 4:11
- et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est. 4 Esd. 8:8