Haller's Concordance: CREATI
- masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt Gen. 5:2
- sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua Sir. 39:33
- ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus Eph. 2:10
- et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum. 4 Esd. 5:44
- increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt. 4 Esd. 7:48
- et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde. 4 Esd. 7:139
- multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur. 4 Esd. 8:3
- sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam. 4 Esd. 8:60
- tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum. 4 Esd. 9:19