Haller's Concordance: CREATOR
- Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem Jud. 9:17
- a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri Wis. 13:5
- unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus Sir. 1:8
- tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo Sir. 24:12
- et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus 2 Ma. 1:24
- sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius 2 Ma. 7:23