Haller's Concordance: CREATURAM
- venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter Wis. 2:6
- accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum Wis. 5:18
- novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis Wis. 19:11
- ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam Sir. 24:5
- sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi Sir. 38:39
- et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum Apoc. 5:13
- et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum. 4 Esd. 5:45
- et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam. 4 Esd. 5:56
- et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur? 4 Esd. 7:75
- et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus. 4 Esd. 8:13
- multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam. 4 Esd. 8:47
- ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt. 4 Esd. 13:26