Haller's Concordance: ADFLIXERUNT
- et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum 2 Esd. 9:27
- quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine Ps. 78:40
- adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius Ps. 105:18
- et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum Ps. 106:42
- qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus Wis. 19:15
- ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos Isa. 63:10
- ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum Soph. 3:19
- et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 1 Ma. 9:68