Haller's Concordance: CREDATIS
- non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 2 Par. 32:15
- vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit Isa. 43:10
- respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille Jn. 6:29
- si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre Jn. 10:38
- et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum Jn. 11:15
- amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum Jn. 13:19
- et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis Jn. 14:29
- et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis Jn. 19:35
- haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius Jn. 20:31
- quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini Phil. 1:29