Haller's Concordance: CREDENTES
- convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam Tob. 13:8
- ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum Ps. 68:18
- de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse Wis. 18:13
- Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma 1 Ma. 2:59
- ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur 2 Ma. 8:13
- et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis Mt. 21:22
- qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant Lk. 8:12
- sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum Jn. 6:64
- hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus Jn. 7:39
- haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius Jn. 20:31
- cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus Acts 9:26
- dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus Acts 19:2
- nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 1 Cor. 1:21
- in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto Eph. 1:13
- quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata 1 Pet. 1:8