Haller's Concordance: CREDENTIUM
- multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia Acts 4:32
- magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum Acts 5:14
- et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum Acts 11:21
- multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos Acts 19:18
- et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam Rom. 4:11