Haller's Concordance: CREDERE
- credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis Sir. 50:26
- nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Mic. 7:5
- tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere Mt. 24:23
- si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere Mt. 24:26
- Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti Mk. 9:23
- quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis Jn. 5:44
- si non facio opera Patris mei nolite credere mihi Jn. 10:37
- si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre Jn. 10:38
- propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias Jn. 12:39
- cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere Acts 15:7
- sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit Heb. 11:6
- carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum 1 Jn. 4:1