Haller's Concordance: ADFLIXIT
- ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos Ex. 5:23
- adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini Dt. 8:3
- et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui Dt. 8:16
- egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens Ruth 1:21
- igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz 4 Ki. 13:22
- proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua 4 Ki. 17:20
- adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit 2 Par. 28:20
- faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum Job 30:11
- adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos Ps. 102:23
- hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur Acts 7:19