Haller's Concordance: CREDIDISTIS
- dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis Num. 20:12
- et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro Dt. 1:32
- et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis Dt. 9:23
- baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi Mt. 21:25
- venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei Mt. 21:32
- at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei Mk. 11:31
- at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi Lk. 20:5
- ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi Jn. 16:27
- sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem Rom. 11:30
- ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 1 Cor. 3:5
- per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 1 Cor. 15:2
- sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 1 Cor. 15:11
- vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 1 Th. 2:10
- ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 1 Th. 2:13