Haller's Concordance: CREDIDIT
- credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam Gen. 15:6
- et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt Ex. 4:31
- credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus 1 Ki. 27:12
- et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita 3 Ki. 20:25
- tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem Jud. 14:6
- ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius Ps. 78:8
- et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi Ps. 81:11
- quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Isa. 53:1
- et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam Jer. 40:14
- Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. Dan. 13:41
- Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. Dan. 6:23
- et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam 1 Ma. 12:46
- et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino Lk. 1:45
- qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei Jn. 3:18
- dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat Jn. 4:50
- cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota Jn. 4:53
- numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis Jn. 7:48
- ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Jn. 12:38
- tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit Jn. 20:8
- tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur Acts 8:13
- tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini Acts 13:12
- Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur Acts 18:8
- quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam Rom. 4:3
- sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt Rom. 4:17
- qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum Rom. 4:18
- sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro Rom. 10:16
- sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam Gal. 3:6
- fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat Heb. 11:11
- et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est Jas. 2:23
- qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 1 Jn. 5:10
- et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is 4 Esd. 9:7