Haller's Concordance: CREDIMUS
- et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi Jn. 4:42
- nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi Jn. 16:30
- sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi Acts 15:11
- si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo Rom. 6:8
- habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 2 Cor. 4:13
- si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 1 Th. 4:14
- si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest 2 Tim. 2:13