Haller's Concordance: CREDO
- credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos Tob. 5:27
- et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam Tob. 7:14
- et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam Job 9:16
- ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium Ps. 27:13
- et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam Mk. 9:24
- at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum Jn. 9:38
- propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi Acts 27:25
- primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 1 Cor. 11:18