Haller's Concordance: CREDUNT
- oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent 2 Par. 16:9
- sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt Wis. 14:5
- vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo Sir. 2:15
- qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris Mt. 18:6
- nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt Lk. 8:13
- quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius Jn. 1:12
- sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum Jn. 6:64
- de peccato quidem quia non credunt in me Jn. 16:9
- huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum Acts 10:43
- his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio Rom. 2:8
- iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio Rom. 3:22
- fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus Tit. 3:8
- tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt Jas. 2:19
- et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt 1 Pet. 2:8
- similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant 1 Pet. 3:1
- quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio 1 Pet. 4:17
- tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi. 4 Esd. 1:35