Haller's Concordance: CRESCERE
- faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur Gen. 17:6
- profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram Gen. 26:22
- Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum Gen. 28:3
- in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere Gen. 40:10
- nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae Gen. 41:52
- respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum Lev. 26:9
- et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus 4 Ki. 20:10
- et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius Ps. 105:24
- ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum Sir. 44:22
- et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus 1 Ma. 9:66
- sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum Mt. 13:30
- illum oportet crescere me autem minui Jn. 3:30