Haller's Concordance: CRESCITE
- benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram Gen. 1:22
- benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram Gen. 1:28
- cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam Gen. 8:17
- benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram Gen. 9:1
- vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam Gen. 9:7
- crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen 2 Pet. 3:18