Haller's Concordance: CRIMINE
- et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo Gen. 37:2
- aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt Mt. 12:5
- qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi 1 Cor. 1:8
- si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos Tit. 1:6
- oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum Tit. 1:7