Haller's Concordance: CRUCEM
- Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem. Esther 5:14
- et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus Mt. 10:38
- tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Mt. 16:24
- exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius Mt. 27:32
- et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Mk. 8:34
- et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius Mk. 15:21
- dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me Lk. 9:23
- et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus Lk. 14:27
- et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum Lk. 23:26
- et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha Jn. 19:17
- scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum Jn. 19:19
- stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene Jn. 19:25
- et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso Eph. 2:16
- aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit Heb. 12:2