Haller's Concordance: CRUCIFIXERUNT
- et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei 2 Ki. 21:9
- postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes Mt. 27:35
- erat autem hora tertia et crucifixerunt eum Mk. 15:25
- et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris Lk. 23:33
- et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum Lk. 24:20
- ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum Jn. 19:18
- qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis Gal. 5:24