Haller's Concordance: CRUCIS
- verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est 1 Cor. 1:18
- ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis Gal. 5:11
- quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur Gal. 6:12
- humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis Phil. 2:8
- multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi Phil. 3:18
- et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt Col. 1:20