Haller's Concordance: ADGRAVAVIT
- quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt 1 Ki. 6:6
- et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei 3 Ki. 12:10
- et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 3 Ki. 12:14
- at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei 2 Par. 10:10
- GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam Lam. 3:7