Haller's Concordance: CULPA
- maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam Num. 5:31
- et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam Num. 15:26
- cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua Dt. 24:5
- cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala Judg. 15:3
- et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa 1 Ki. 19:5
- ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum Tob. 3:9
- Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus, Esther 16:15
- Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. Dan. 6:4
- nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur Heb. 8:7