Haller's Concordance: CUNCTARUM
- sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis Gen. 9:5
- et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum Gen. 11:9
- domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti Dt. 6:11
- non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt Dt. 6:14
- cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae Dt. 13:7
- quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur Dt. 26:12
- non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 2 Par. 32:15
- et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium. Esther 10:10
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei Jer. 28:14
- antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quae ambiunt te per gyrum Ezec. 16:57
- Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas Ezec. 27:12