Haller's Concordance: CURAVIT
- dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat 3 Ki. 18:30
- qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie Sir. 50:4
- Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. Dan. 6:13
- et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos Mt. 4:24
- vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit Mt. 8:16
- Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes Mt. 12:15
- tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret Mt. 12:22
- et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum Mt. 14:14
- et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos Mt. 15:30
- et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi Mt. 19:2
- et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum Mk. 1:34
- et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit Mk. 6:5
- in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum Lk. 7:21