Haller's Concordance: CURRENS
- currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit Gen. 33:4
- currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput 1 Ki. 4:12
- qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi 2 Ki. 18:23
- vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius 2 Ki. 18:26
- et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus Tob. 11:6
- quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum Pr. 4:12
- si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Iordanis Jer. 12:5
- currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum Jer. 51:31
- et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere Mt. 27:48
- currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum Mk. 15:36
- et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam Acts 12:14