Haller's Concordance: CURSUS
- a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius Ps. 19:6
- anni cursus et stellarum dispositiones Wis. 7:19
- aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore Wis. 17:18
- quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis Jer. 23:10
- et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum 2 Ma. 5:3
- o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die. 3 Esd. 4:34