Haller's Concordance: CUSTODIA
- qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat Gen. 39:22
- at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur Gen. 40:4
- erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent Num. 3:36
- excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel Num. 18:5
- Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam 1 Par. 26:16
- cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie Jud. 7:11
- omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit Pr. 4:23
- et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia 1 Ma. 9:53
- et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam 1 Ma. 10:75
- et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia 1 Ma. 13:12
- igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet 2 Ma. 3:40
- et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica Acts 5:18
- media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant Acts 16:25
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae Apoc. 18:2