Haller's Concordance: CUSTODIANT
- scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum Gen. 18:19
- custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum Ex. 31:16
- et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius Num. 3:8
- eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis Num. 8:26
- quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum Dt. 5:29
- et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius Dt. 31:12
- qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant Josu. 10:18
- ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non Judg. 2:22
- duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem 4 Ki. 11:7
- et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini 1 Par. 23:32
- ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant Ps. 78:7
- quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis Ps. 91:11
- cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis Pr. 6:22
- ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae Pr. 6:24
- praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant Pr. 23:26
- ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum Ezec. 11:20
- et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius et praecepta illius et faciant ea Ezec. 43:11
- ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas Ezec. 44:16
- et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo 1 Ma. 8:28
- remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 1 Ma. 10:32
- quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea. 4 Esd. 1:24